Rozmiar: 15909 bajtów

- 9 -

1323. Juni 21.

In nomine domini amen. Ne res gestas aboleat processus temporum, discrecio virorum consuevit ipsas ponere in linguis testium et litterarum kalculis perennare. Noverint igitur universi presentes litteras inspecturi Quod Nos Albertus dei gracia Dux Iunior Opoliensis et dominus Strelicensis, visa pia Religiositate domini Abbatis et fratrum in Claustro nostro Gemelnicz comorancium, pro salute et remedio anime tam nostre quam nostrorum parentum, communicato consilio nostrorum Baronum, villam nostram Lasicz vulgariter dictam eidem Claustro Gemelnicz cum omnibus fructibus, videlicet Mellificijs, silvis, pratis, que nunc inibi continentur vel in posterum exercscere possunt infra suas metas sive gades, damus et conferimus de bona et propria voluntate sano et incolumi corpore constituti, notabiliter expresso ut tali iure et libertate super ea gaudeant. sicut in hereditatibus reliquis Claustri pociuntur et velud Claustri privilegia protestantur, et si quis quod absit huic nostre donacioni scrupulum inpedimenti in posterum ausu temerario inposuerit, omnipotentis dei non effugiat ulcionem. Ut autem hec nostra donacio Robur perpetuum habeat, presentem kartam super his conscribi precepimus et nostri sigilli karactere consignari. Datum per manus Mirsani Curie uostre Notarij in Strelicz nostra Civitate Anno domini M°. CCC°. xxiij°. xj°. kalendas Iulij Presentibus testibus qui aderant infra scriptis videlicet Wenceslao Judice curie nostre. Milite Beroldo, domino Iohanne de Camen, Stanimiro Bohemo, Woyslao Kokors, Petro vlodario nostro et alijs multis.

Das Siegel ist verloren.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów